Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 22

Precedente Successiva

terram puram, uti neque ferrum sed a calore Ens constitutum;
et positionis vim mgnam. Neque Ptolemeum spemas, ubi Ecclipsus
in Orientali angulo super iuvenes et res novas; in medio
coeli super Reges et res validas, et altas et viriles: in Occidente
super senes et res vetustas, indicationem habere; quod
ex symbolo positionis veritatem habet. Sic D.Thom. in opusc.
de Fato (si eius est) gemellos ex diverso situ cordis in ventre varias
sortiri conditiones Philosophatur, et coelum rebus naturalibus
et artificiatis dare ordinem admonet. Ex his quacunque ratione fiant
etiam Gilbertica, sequitur, sensum cunctis inesse rebus: quod in nostro
praesenti opere solum contendimus. Quae alij scriptores de magnete
tradunt, negligenda sunt, praeter illud quod aiunt magnetem
suis suspensum polis 24. horarum moram circularem edere. Quod
Gilbertus sagax explorato negat. At si fieret, non propterea tellus
circulo feratur, cum magnes terreus non sit. Sed in his in Metaph.
Caput IX.
Cuncta Entia abhorrere vacuum: ergo sentire, mutuoque
gaudere contactu, mundumque animal esse.

~ Nemini non persuasum esse debet naturas omnes particulares
ac communem, sensu donatas esse, si animadvertat
singulas omnesque simul ita vacuum inter ipsas exhorrescere,
quod et contra impetum naturalem partialem ad
replendum accurrant, quo ipsarum communitas et resp.
integra servetur: Quoniam in totalitate ipsarum servantur, et gaudent
mutuo contactu ex vita communi. Quapropter conspicitur aër in profundum
aperti maris et in terrae cavernas impetuose insilire, et contra
naturam descendere ad prohibendum inane, quasi deponens odium
particulare, quod erga aquam et terram habet, ut communi succurrat
utilitati; aqua vero per canales ex quibus exuctus sit aër superne, sursum
elevari, saepeque sustinere se in sublimi, ut in clepsydra, vase
multa inferne habente foramina, superne vero modo unum, quo obturato,
ne aër ingrediatur, aqua per inferiora foramina nil descendit;
innumerabiles sunt de hac re experientiae, ex quibus orta est ars de
spiritalibus. Igitur adfirmare licet, mundum esse animal, totum sentiens;
omnesque portiones eius communi gaudere vita. Et sicut in nobis
brachium non vult ab humero dividi, nec humerus a scapulis, nec
caput a collo, nec crura a coxendicibus, sed omnes invicem ad se mutuo

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche